# Libelli quinque 87-2

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87-2

& inueni, quòd ascendens erat ascendens natiuitatis, & Luna dispositrix, & ipsa in ascendente. Ergo ascendens & Luna & dispositores & ascendens natiuitatis unum & idem sunt. Significauit ergo perfectam sanitatem, Venus etiam erat salua, domina ascendentis, & loci Solis, & radij trini Iouis, cadebant in ascendente & ipse erat dominus octauae, & radij quadrati Saturni similiter, & hoc significauit aliquem timorem cum desperatione quadam, & perfectam sanitatem, & ita fuit. Consideraui postmodum secundam, & locum Iouis, & dispositores, & quia nullus erat in secunda. Iupiter autem fuit in corde coeli in casu suo, & Mercurius in sexta cum Marte domino loci Iouis, in loco Veneris & Mercurij, id est, coniunctionis illorum hora geniturae, significauit dissipationem substantiae, plus quam aliter, 34 incipientis anni Reuolutio. Cor coeli, 19p. aliter, ratione quaerendi dignitatem, & quia Mars respexit Iouem de quadrato cum receptione Martis, & non louis significat mutuum, & res acquisitas malo modo, & ita fuit, & si receptio fuisset ex parte louis, fuisset lucrum, & non mutuum, radij etiam quadrati Veneris, & Saturni sextiles, cadebant super hoc, uidelicet super secundam, & ita occasione talium etiam fuit iactura, & quia Mercurius erat in sexta, dominus eius, id est in ea habens potestatem, est enim trigoni dominus, significauit lucrum ex arte mea, quia erat cum domino decimae, & ita fuit totum ad amussim, creuit enim lucrum ex Astrologia & Medicina.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
