# Libelli quinque 87

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87

In quibus etiam casibus coniunctio est laudabilis, & non est differentia in hoc, nisi in duobus, Primo quia trinus est debilior corpore: & ideo non tantum potest nocere, secundus quod est inter signa similia: & coniunctio est ualidior, quia non solum in consimili, sed in eodem fit signo. Manifestum est ergo, quod quadratus dispositorum iuuantium uiuat: & melius oppositus, unde etiam ephemerides miscent eorum significata, ut dictum est, in mutationibus temporum. Omnes ergo bonorum aspectus boni, malorum mali, Sed diligenter animaduertere oportet, qui planetae boni sint, qui mali, est tamen trinus & sextilis melior, quàm quadratus uel oppositus. In infor tunis maxime: & caue, ne te decipiat fortuna contrariae dispositionis: aut infortuna dispositrix, & quadratus & oppositio augent malitiam supra corpus, quando sunt malae radiationes: & minuunt bonum ratione contrarietatis. Intellige ergo radicem omnium aspectuum ex hoc. Quartus est, quoniam cum dispositor secundum substantiam, fuerit secundum accidens abscisor, uel econtra, tunc erit quasi amicus prefectus exercitui contrario, certum est enim quòd nocet, sed minus, igitur dispositio per accidens praeualet naturali pro illo tempore, & ita Iupiter aufert substantiam, & Sol occidit, & Luna similiter, & Saturnus fouet uitam, sed hoc est rarum. Et scias, quòd, ut saepe dictum est, res significatiuae sunt plures, significatores autem pauci, uidelicet septem planetae, & duodecim domus, & paucae stellae fixae, dictae in primo libro, qua de causa, Ptolemaeus noum fusionem imposuit: quia plurima significata dedit uni significatori: & posuit Lunam significantem corpus: deinde animi mores: deinde uitam: & uxorem. & matrem, & ancillas, & filias, & sorores. Quomodo ergo erit disposita illi, cui in partu moritur uxor, & ipse longeuae uitae? & filiae eius plures incolumes? & ancillae fugitiuae? & mater mortua cito? & corpus salubre? & intellectus inconstans & malus? propter haec igitur in capitulo sequenti ego subiunxi figuram unam atque alteram reuolutionis trigesimiquarti & trigesimi quinti anni incipientium: ut intelligas facilitatem iudicandi, in omnibus quae tibi erunt proposita, sine ambiguitate, & sine timore, & sine uerbis ancipitibus, & sine confusionę, & hoc modo in omnibus iudicabis. Et exemplum tale est quod subiungitur, & est figurae decimaenonae nostrae, & unam pono praeteritam, & aliam quae incipit & futura est, & cum hoc memor sis stellarum insignium, cum planetis existentium. De exemplis supradictorum, Caput VII. Onsideraui primo pro uita ascendens & Lunam,

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
