# Libelli quinque 88

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/88

Consideraui postmodum tertiam & Lunam & Martem, & non erat in eis aliquid mali, nisi quòd Mercurius erat cum Marte, & significauit, quod ex consanguineis aliquis se intromitteret pro me & dignitate mea, & fuit hoc totum. Consideraui Saturnum, & quartam, & dispositores, & Satur nus fuit cum capite, & Sol cadens in sextili eius, significauit quòd stabilia aegrè starent, & quòd augerentur auctione inutili, & ita fuit, parum defuit, ne aliquod uenderetur ex eis, propter Solem. Consideraui quintam & Venerem, quae erat in signo foeminino in ipsa, & Iouem, in signo foeminino in corde coeli. Et hoc totum significauit, quòd uxor conciperet filiam, & quia Mercurius & Mars, dispositores locorum, erant in sexta, significauit quòd erat debilis in uentre matris, & quòd infirmitatem in aluo conceptura esset, & significauit locum, & reliqua, & ita fuit. Consideraui sextam & Martem in ea, & Venerem dispositricem, & hoc totum significauit impedimentum, & permutationem, & multa alia. Nam Mars est in loco Veneris, cum Mercurio, & Venus cadens in quinta. Consideraui septimam & Lunam, & Luna fuit potens & in prima, & significauit nocumentum uxori, quia etiam Mars cadebat in sexta cum Mercurio. Consideraui tandem septimam cum Marte, & fuit unus & idem significator. Mars cadens in sexta, in quadrato Iouis, & significauit, quòd hostes aperti deprimentur timore principis, & iustorum uirorum, & nihil nocerent, & ita fuit. De octaua nihil consideraui, quia salui erant significatores uitae. De nona etiam, & Marte, nihil erat, non enim iungebantur domino ascendentis, nec Lunae, & Iupiter in quadrato Martis significauit reditum in patriam. Consideraui Venerem & Lunam, pro matre & ipsi erant in trinodibzy G Google trino, cum receptione, & ideo non significant nocumentum ex hoc, & mater fuit incolumis.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
