# Libelli quinque 89

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/89

Consideraui Cor coeli, & Solem, & Iouem, & dispositores, & sunt Mars, Saturnus, Venus, maximè autem est Mars cum Saturno, & quia Iupiter erat in corde coeli, & cor coeli idem cum corde coeli geniturae, & Mars in sexta de quadrato respexit eos, significauit auctionem plurium dignitatum, quia Mars erat cum Mercurio in loco Veneris in genitura, & ita habui plurima officia eo anno. Et quia erant in cadentibus, nam Sol cadit in libra, & Saturnus in Leone, & Iupiter in Capricorno, & Mars in Libra cadit: & Mars est dominus inimicorum occultorum, significauit, quòd haec omnia essent uitiata & non absoluta, & cum modica gloria, & cum impedimento ex parte inimi corum apertorum & occultorum. Mars enim est dominus septimae. Cauda etiam minuit dignitates, quae erat in corde coeli cum Ioue. Et quia Sol, Mars, Mercurius, cor coeli, & Iupiter sunt in significatis mobilibus, significat hoc totum quod meliorem partem amittam, & licet non amiserim, amittam tamen, & retinebo officium tantum quod significatur per Saturnum existentem in trino Solis. Cum ergo tria eo anno habuerim, duo meliora ex illis amittam, & remanebit quod erit inutile, & cum ex ratione naturali nesciam hoc, erit tamen ita. Consideraui postmodum in amicis dispositorem undecimae, & dispositorem loci louis, & Mercurium dispositorem loci Veneris, & cum Venus esset in opposito undecimae, & Mercurius cum Marte, significauit, quòd omnes amici mei erant ficti, & quòd prodebant & odiebant me secrete, & aliqui etiam palàm, praeter amicos significatos à loue, & hi erant potentes & legales, Nam Iupiter aspiciebat ascendens de trino, & Venus signisicauit etiam amicos ualde sed impotentes, nam ipsa respiciebat Lunam de trino dominam ascendentis, & ipsamet erat ascendentis domina, & tamen erat cadens, & in opposito undecimae.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
