# Libelli quinque 9

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DE GENITVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/9

Postmodum direxi quadratum Solis dextrum ad ascendens, & perueniet ad ipsum in 58 anno, & tunc infirmabor cum periculo, & erit febris mala. & post dirigam, si euasero, quadratum Veneris & Mercurij ad ascendens, & perueniet in 72 annis ut alia. Hi igitur sunt termini naturalium morborum & mortis. uiolenti autem sunt à domino ascendentis, cum occurrerit quadrato Lunae, opposito Martis, opposito Saturni, sextili Solis. In caeteris nisi reuolutio obstiterit ero tutus. Si tamen ego i generalibus periculis abstinuero, clade, peste, naufragio. De Parentibus. Irexi pro patre ad Saturnum trigonum Lunae, & quadraLtum Solis, & peruenit ad par. 11. mi. 42. cancri, in annis 23, & in fine, & sic ille mortuus est anno 1524, die 28 Augusti. Pro matre autem, quia significatores eius diuturniorem, quàm patris, uitam ostendebant, direxi corpus Iouis domini quartae domus, quae opponitur decimae matris significatrici, ad Lunam, & peruenit in fine annorum 36. & sic mortua est anno 1537, die 26 Iulij, cum esset iam septuagenaria. Et quamuis ita sit, attamen in patre & matre, adhuc consulere oporteret proprias parentum genituras. Et ego non feci in uita mea nisi unam praedictionem anno 1523, domino Chri stoforo Gallarato, ciui Mediolanensi, & post abij & cum post multos reuerterer, occurrit mihi, & admirans frater eius dixit, certe magnum exemplum uidi, quia mater nostra mortua est, eo anno, ad unguem, & tempore & morbo, quibus illam perituram scripta genesis fratris mei edocet, iam tot ante annis. Et licet ita sit, non solum in his, sed etiam in filijs, & uita uxoris, consulerem ut ad firmiorem pronunciationem, propriae illorum geniturae inspiciantur. Non enim uideo, quomodo genitura mea possit agere in fratres meos, meos, parentes, coniugem, silios, & si non est per uiam causae, sed solum signi, iam nos egredimur metas naturalis philosophiae, secundum quas nobis est propositum artem constituere: aliquid tamen, imò multum faciunt per uiam causae, modum autem longum esset explicare. Sed uideo, quid protinus sis dicturus, si Lu na significat matrem & uitam, ut in nostra genesi. igitur fermè in omnibus filius moreretur, cum pater aut mater moreretur.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
