# Libelli quinque 90.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 90.1 to 90.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/90.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/90.1

Ixi de reuolutione ualde bona respectu geniturae malae, Emodo declarabo praesentem reuolutionem, malam ferè in omnibus in conuerso alterius reuolutionis, & successus demonstrabit quòd ita erit. Consideraui primo decimam, Solem & Iouem & dispositores, & sunt Mars, Sol, & Saturnus. Manifestum est ergo, quod Sol in hoc multum potest per nonam regulam quinti capituli, & quia erat in quadrato Martis in duodecima. Ideo cum Sol esset cadens in tertia, & uterque in opposito suae exaltationis, significauit ultimam depressionem dignitatis & officij, & ita fuit. nunquam enim minus feci in uita mea: quia tamen sic respiciebant, significauit quòd dignitas conseruaretur, & reliqua amitterentur. Hoc autem maxime, quia Mars erat in trino Solis in genitura: & quia Saturnus respexit cor coeli de trino, existentis in signo fixo: & Iupiter de sextili: habebo in fine anni aliquod bonum fortuitum ex hoc non ordinarium. Et quia Saturnus non dominatur medio coeli, sed septimae, significat quòd in totum aperto Marte hoc anno ab inimicis oppugnabor, & erunt partim occulti propter substantiam, & partim aperti propter dominium. Et si hic aspectus fuisset ad Solem, fuisset totum contrarium, imò melior fuisset quadratura hoc modo, quàm hic trinus cum medio coeli, & quia est cum &, & Luna in sextili eius, & ipsa domina loci, auferent fraude & dolis aliquid hostes occulti à me consilio cuiusdam & societate, qui se optimum uirum profitebitur, & erit hoc indubie. Ecce uides qualiter Luna nocet Marti & Sol iuuat, cum tamen omnes iudicarent contrarium, manebit tamen hoc praecepto principis aut differetur. Consideraui postmodum substantiam stabilem, & inueni Iouem in opposito Saturni, & Venerem in quadrato, & ipsum cadentem: & quia Venus erat domina imi coeli & similiter Saturnus, erit per nonam regulam quinti capituli, & tertium & quartum modum proficui, & damni in sexto capitulo, quòd conseruarem etiam stabilia, sed egre. Iupiter autem in opposito Saturni & quadrato Veneris, & ipse dominus octauae & duodecimae & quintae, significat, quod talium occasionem aliquid ex stabilibus damnabitur, & illud oppignoratum amittam, quia omnes planetae, uidelicet Saturnus, Venus, & Iupiter, sunt in signis fixis.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
