# Libelli quinque 90.5-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 90.5 to 90.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/90.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/90.5

Consideraui in quinta domo & Ioue & /, & fuit Iupiter in opposito Saturni, & in quadrato Veneris & quintae: & ambo in signia fixis, & Iupiter dominus octauae, & hoc significauit quòd oriretur filia, & ita orta est, & quòd filij male afficerentur, & quòd in periculo uitae ex longo morbo detinentur: quod Deus auertat, & est ualde mala pro eis. Consideraui sextam & Martem, & fuit etiam dispositor & in opposito eius: & ipse fuit in quadrato Solis, & sextili Lunae: & ideo cum Luna esset domina, significauit febrem, quae est morbus in uirtute uitali, & quia est in capite, significat febrem uentuosam, & quia est in Cancro significat damnum pectori & pulmoni maxime, quia Sol est dominus ascendentis cadens damnatus in Libra, & quia est in duodecima, erit res leuis sicut tertiana, quae est mobilis & uarians cum quadam uenenositate leui, & durabit parum, quia est in signo mobili, & respectu Lunae nullum significat malum, & si fuisset in alia domo non opposita, suisset majus malum ualde propter radices positas. Directio autem cum esset ad Iouem, facit ut nihil deterius timere debuerim. Consideraui post septimam & Martem & dominatores Saturnum & Lunam; & ipsi respiciebant Solem de quadrato, & significat, quòd offenderer ab inimicis, & quia Saturnus dominus septimae est in prima, significat quòd erunt quidam ex illis, qui non poterunt nocere mihi, & erunt inimici noui.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
