# Libelli quinque 91-2

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/91-2

Caput VIII. Nimaduertendum puto hoc, considerationem nocumenti aut iuuamenti esse ualidiorem secundum tempora uniuersalia, & sunt primi quatuor anni debilitatis, & post quadragesimum secundum annum usque ad quadragesimum nonum & post sexagesimum tertium. Ratio autem mensium est, ut consideres reuolutionem anni, & loca infortunata in genitura, & in reuolutione, & sit comparatio mensis ad genituram, & reuolutionem anni, una & eadem, cum comparatione reuolutionis anni ad genituram, & similiter comparatio diei ad mensem, annum, & genituram, comparatio eademmet, cum comparatione mensis ad annum & genituram. Manifestum est ergo, quòd consideratio mensis plura habet quam anni: & diei quàm mensis: & anni quàm geniturae: erit ergo quo ad hoc difficilior inuentio partium mensis, quam totius: & diei quàm partium mensis: & ita de reliquis. Et cum sit, quòd comparatio plurium, denotat in nobis maiorem firmitatem, facilius erit ergo cognoscere mensem in anno, quàm annuum euentum in genitura, & quartam mensis in mense, quàm Z ii dibzy G Google quàm mensem in anno, & diem in quarta mensis, quàm omnia re liqua.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
