# Libelli quinque 93.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 93.1 to 93.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/93.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/93.1

Modus secundus, & est Galeni, tertio de diebus Criticis, & est adhuc uerior: considerabis figuram morbi in comparatione ad genituram, & iudicabis mortem aut uitam ad unguem, sicut in reuolutione anni, excepto quòd hora morbi certius indicat de morte quàm de salute: & reuolutio anni contrario modo, consule igitur praecedentia. Post haec in utroque modo confidera, ab hora initij locum Lunae, & adde ei 45 gradus, & cum Luna erit in loco illo per minutum, statue figuram, & compara ad primam, & etiam in seipsa consideretur, & regit haec figura à quarta ad septimam diem. post adde iterum alios 45 gradus, & scies per figuram, statum infirmi s septima ad undecimam, & ita perficies usque ad quadragesimam diem. Et nota, quòd in una reuolutione Lunae, sint octo puncta con sideranda, ualidior ex his est oppositus in acutis: in peracutis autem primus quadratus: in perperacutis autem primus punctus initij: & in cronicis acutis secundus quadratus: raro autem in reuersione locus Lunae, sed reliqua puncta intermedia sunt minoris afflictionis, & dicuntur puncta indicatiua. Cumque dominus mortis retrocedendo ad dominum ascendentis applicat, uel dominus ascendentis ad dominum loci mortis per retrogradationem, erit mors ualde festina & certa, certior autem atque celerior est, cum dominus ascendentis fuerit dire ctus & mortis retrogradus. Ex his liquet, cum locus Lunae, qui in morbo fuit obseruetur, & non qui fuit in natiuitate, cum tamen natiuitatis locum Lunae cognoscamus: congruum erit, ut in annorum reuolutionibus, locum Lunae in reuolutione obseruemus: & dirigamus, non eum qui fuit in natiuitate, in reuolutionibus mensium constituendis, est ualidior locus dominatoris quàm significatoris secundum substantiam. Disponit autem Luna cum Sol ad eundem locum, in quo fuit in natiuitate, peruenerit. cum ergo ita sit, non iniuria etiam in reuolutionibus ita obseruandum erit. De coniunctionibus & ecclipsibus. Cap. X. N hoc una est regula generalis: cum fuerit ascendens natiuitatis uel reuolutionis anni, uel mensis, uel locus Lunae aut Solis, uel dispositor, in loco coniunctionis, uel ecclipsis praecedentis, uel opposito, uelquadrato, cecideritque effectus coniunctionis secum dum totum uel partem in tempore illius geniturae uel reuolutio nis: tunc apparebit effectus eius in temporis parte, in qua duo tempora conueniunt. Exemplum.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
