# Libelli quinque 93.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 93.5 to 93.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/93.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/93.5

Coniungitur Saturnus cum Marte, in quinta parte Aquarij, & sit effectus eius appariturus post annum, durans per sex menses, & in capite 9. mensium à die coniunctionis, cadat reuolutio, cuius ascendens sit quinta pars Leonis, tunc in illo tempore per sex menses erit in discrimine ta lis coniunctionis: quòd si talis reuolutio, per tres menses post con iunctionem inceperit, erit periculum tantum in tribus mensibus ultimis reuolutionis, & non ultra, quia solum in illis conueniunt effectus tempora, cum temporibus reuolutionis. Ecclipses ergo solares, uitam & honores auferunt, pro qualita te roboris earum: & geniturae, & conuenientiae: lunares stuporem & infirmitates diuturnas & acutas, & morbos oculorum & mortem. & infortunia magna, ex qualitatibus accidentibus tempore illius effectus. Saturni & Iouis coniunctio, Saturno dominante graues morbos producit, & inopiam, & destructionem omnis boni, at loue praeualente dat diuitias & honores, & res magnas. Saturni & Martis coniunctio, omnia destruit, pro qualitate praeualentis planetae, & locorum, in quibus sunt, & reliquarum causarum. louis & Martis coniunctio, Ioue dominante, auget maximam fortunam, dignitates & gloriam: Marte praeualente, infirmitates acutas, damna, incendia, rixas, & talia.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
