# Libelli quinque 95

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/95

Si Aquarius, maledicus erit & malus uir. Si pisces, erit superbus ualde, idem de Virgine, sed non tantum, & haec omnia ueriora sunt de natiuitatibus. Si Saturnus cadit in loco proprio, auget significationem pro missi in natiuitate, secundum substantiam, non secundum quòd fuit dispositor, nunc autem significat secundum quòd est dispositor. Exemplum, Saturnus in natiuitate fuit in sexto Geminorum. Dispositor loci Lunae & uitae, modo cadit dispositor septimae. In reuolutione in sexto gradu Geminorum: augebit significata sta bilium, & rerum quas significauit secundum substantiam: non tamen confirmabit uitam, sed confirmabit de uxore, quod est significatum dispositionis secundum accidens in reuolutione magis quàm si esset in alio loco. Intellige ergo idem de omni reditu planetae ad locum proprium, ad oppositum, uel quadratum. Si Saturnus cadit in loco louis, stabilia augebuntur, & res significatae per Saturni substantiam, & melior fiet conditio dispositoris. Si in loco Martis, fiet destructio mobilium, & reliqua per contentiones & malos homines. Si ad locum Veneris, erit in delicijs & oblitus omnis tristitiae & sine continentia. Si cadit Saturnus in loco Solis, erit ut omnis uirtus occultetur, nisi Sol fuerit a a ij fuerit promissor. Si in loco Mercurij, figitur in studijs & artibus. Si in loco Lunae, diliget & operabitur in aquis, uel rebus uilibus, & pauci momenti. per haec scitur significatum planetarum in reliquis. Cum fuerit planeta in angulo, eueniet celeriter & manifeste. cum in cadenti, debiliter & tarde. cum in succedenti, mediocriter. Inspicies dominatorem communem geniturae, & eum compa rabis ad genituram & planetas in reuolutione, & ex ipso significabis. De singularibus regulis reuolutionum.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
