Latin
Caput XII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 96
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XII. Egula prima. Significatio magisterij augetur per proprietatem planetae &domus significantis ipsam, licet ipsa fuerit cadens, ueluti in arte medicinae, Mars in sexta fouet, cum tamen in omnibus alijs sit malus. Regula secunda. Planetam infortunam collauda in domo sua existentem &cadentem in mundo: at reliqua elige ualida omnibus modis. Regula tertia, &si saepe dictum sit, propter utilitatem tamen repetatur, Planeta cum non fuerit malus, obliuiscitur inimicitiarum. &cum non fuerit bonus, amicitiarum, nisi sit reditus ad loca propria sua, uel quadrata uel opposita. Regula quarta, ex hac infertur, quòd solus Sol obliuiscitur nunquam ex toto suae dispositionis, similiter &Luna, ubi reditus mensium fieret à genitura. hoc autem maxime fiet, cum Sol uel Luna ad eandem domum in qua fuerant in natiuitate, redierint, nam hic in luminaribus est reditus ad locum suum, si Luna hoc modo consideretur. Regula quinta, Oquàm ualida erit illa reuolutio, in qua Luna, &ascendens ad propria redierint loca. Regula sexta, Consideratio maxima, de qua rogabunt te omnes, dibzy G Googl nes, est super tribus rebus. Super Sole, &Luna, &domino medij coeli, propter uitam, dignitates, &honores, nam hoc est quod plus desiderant homines scire, cum ergo haec fuerint infoelicia, quid boni sperare poteris? Regula septima, Cum ceciderit decima in loco Iouis à natiui tate; &dominus decimae fuerit cadens, uel Sol, tunc habebit bonum, quod non reputabitur bonum, si contrario modo, parum habebit, &maximum uidebitur.