Latin
97.5 to 97.8
Girolamo Cardano, Libelli quinque 97.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Caput autem &Cauda Lunae, hoc idem cum omnibus planetis operantur, sunt enim uniuersales, illi singulares: ualidius tamen quilibet nodus cum suo planeta operatur. Regula decimaquinta, Sol &Iupiter, uel eorum alter, cum in septima fuerint: &Saturnus &Mars, uel alter eorum, in medio coeli, dominum ascendentis uel ascendens uiolauerint, uel Lunam, morietur publica morte. Si uero infortunae, in septima, loco Solis &Iouis, solummodo occidetur. Regula decimasexta, Venus in una causa, mitigat Saturnum, in alia auget eius prauitatem, &similiter de reliquis tribus coniunctionibus, auget uitia animae, &minuit infortunia diuitiarum. Regula decimaseptima, Quòd quis sciat iudicare facilius de una re, quàm de alia, hoc arguit Astrologiae ueritatem. Et scias, quod filij supposititij, et natiuitates falsae, turbauerunt iudicia omnium Astrologorum, &tertium est, quòd facilius iudicant difficilius ad cognoscendum, &ita iudicant temporum status esse faciliores. De reuolutione mensium, &directionibus annuae conuersionis. Cap. XIII. Irigunt multi partes principales in reuolutionibus annuis, dando singulis partium aequalium diem unum, aut Q paulo plus, &quamuis rationi inniti uideatur hoc, propter 240. mi. 32. quindecimae par. piscium, par. 352. mi. 1. differentia, partes 111. mi. 29. Ingredior tabulam, &inuenio dies 270. hor. 1. mi. 52, quos addo diebus 34. hor. 12. mi. 20, qui sunt ab initio anni usque ad reuolutionis suae horam, idest usque ad diem tertiam Februarij, &fiunt dies 304. hor. 14. mi. 12, quaero in tabula mensium, &inuenio quòd finiuntur in primam Nouembris, peractam, in qua mortuus est. nec fuit differentia, nisi paucarum horarum, quae proueniunt propter minuta loci Saturni derelicta. Et eodem modo in figura uigesimasexta, in reuolutione ascen debat iuxta nostram tabulam, 24 pars Leonis, deduxi locum Mercurij infortunij domini, idest 20, partem Librae ad ascendens, &fuerunt ascensiones 24. partis Leonis 138. 0. &20. par. 203. mi. 12. differentia par. 65. mi. 12. qnibus in tabula respon dent dies 157 fermè, &tali die se praecipitauit in aquam, à die initij reuolutionis, Natus enim est, &facta reuolutio, iuxta tredecimam Septembris, &praecipitauit se in decimasexta perfecta Februarij, ut patet ex loco planetarum, &maxime Solis. Hinc patet, cur ambo hi fuerint causa suae mortis, nam utrique locus interficiens erat in ipso ascendente. manifestissime tamen in hoc socio Hali, quia Mercurius interfector erat in ipsa parte ascendentis ad unguem.