# Libelli quinque xi

Girolamo Cardano, Libelli quinque, HIERONYMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xi

HIERONYMVS CARDANVS MEDICVS MEDIolanensis, Philippo Archinto Sancti Sepulchri Episcopo, Summique Pontificis Vicario, S. P. D. T olim unaquaeque ars nobilissima ac diuinissima fuit, Antistes maxime, ita ad mortalium cognitionem tardissime peruenit, propterea quòd hominum genus ab initio belluis simile, nullius excellentis disciplinae capax esset. Eoque factum est, ut etiam singulis penè aetatibus, diuersa mortales de Syderum scientia sentirent. Rudis enim primum atque inculta antiquitas, nihil omnino nec Soli nec Lunae, nedum caeteris astris, quicquam tribuebat. Qui successerunt, Soli quidem multum tribuebant, sed Lunae nullas esse uires arbitrabantur. Harum tamen opinionum falsitatem ostendunt, aestatis ac hyemis uicissitudines, arborumque gemmae & herbarum germina, ac Nili incrementa, tum maris aestus, conchilia & cancri, pestis saeuientis uarietas, uentorum ac morborum ratio, tum oculi quorundam animalium, uelut equorum, atque alia innumera, quae uel Solis uel Lunae mutationibus subiacent. Modestius quidem certe, & si nihilo uerius, posteriores uim Soli ac Lunae concesserunt, at reliquis astris omnem potestatem abstulerunt.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
