Latin
HIERONYMVS
Girolamo Cardano, Libelli quinque xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Nascendi etiam tempus quale sit, quodque momento constet, in ipsa tractatione à nobis ostensum est. Decreta etiam geniturae, partes temporis ei momento contiguae, non aliter euertere queunt, quàm crepusculi ac noctis refrigeratio aestatis feruorem. Sed nec argumentatio de Principe obstat, cum naturales causae, qualia nos sydera esse supponimus, naturali etiam ratione frustrari possint: &finem assequi artes non semper sit necessarium, uerum magna ex parte solum, quod &in syderali scientia euenit, cum per tot secula uix unum tale exemplum liceat in uenire, in quo tamen interrogatio, artis prouidentiam fallere non potuit. Itaque melius sentiunt qui artem admittentes, nondum traditam affirmant. Nempe quae ad hanc usque diem scripta sunt, Ptolemaei exceptis moni mentis, tantum à ueritate abhorrent, ut fabulis potius similia uideantur. Quamobrem cum artem sic traditam, praeterquam quod nulla esset, professores etiam ridiculos fa cere conspexissem, ab eius studio semper abstinui: donec tuis adhortationibus, quasi iam illam tenerem, impulsus, rem arduam ac incredibilem aggressus sum. Terrebat me rei difficultas, familiae magnitudo sine patrimonio, artis medicę perpetua exercitatio, &tamen malui summae quam in te habui fidei, quàm commodo, quàm utilitati, quàm securitati meae satisfacere.