# Libelli quinque xv

Girolamo Cardano, Libelli quinque, HIERONYMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xv

Non ignorabam quantum detrimenti ex studio, quanta seges obtrectatoribus ex professione, quantum mihi periculi esset in editione, ne stolida lenitas, aut inconsulta temeritas obijceretur. Verum in his quae ad me pertinebant, foelicitate summa usus sum, industriam quantam potui adhibui. Quibus factum est, ut qui unicus erat tum inueniendi, tum tradendi disciplinam modus, ut scilicet illius principia philosophiae principijs, eius decreta cum experimentis anne cterem, eum me assecutum existimem. Quamobrem hac una inuentionis uia licuit simul ueritatem docere, artis firmitatem ostendere, & quod omnium difficillimum erat, falsas ueterum sententias euertere. Scripseram haec omnia decem libris ab initio, uerum cum nulla in re maiorem rei familiaris iacturam fecissem, non fide, non studio, sed fortuna temporum aut mea, te deserere coactus sum. At nec omnino deserui, sed quae diffuse scripta erant, in dissectas, breuesque sententias (Graeci ἀφορισμοὺς uocant) redegi, sic ut nihil omnino praeceptorum in arte desiderari posset, nec tamen intollerabilis iactura rei familiaris me pessundaret. Neque piget laborum, cum duorum, quae mihi ad negocij foelicem exitum necessaria erant, unum perfecerim, quod ad me attinebat, inuen tionem siquidem atque absolutionem artis, in reliquo nemo me possit accusare, sed aut fortunam meam, aut temporum mores.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
