# Libelli quinque xxi

Girolamo Cardano, Libelli quinque, NYMVM CARDANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xxi

NYMVM CARDANVM. I qua est humanis usibus ars necessaria, disciplinaue utilis, aut contemplatio iucunda, uel diuina sapientia, Astrologia certe non solum talis est, uerum etiam omnium aliarum, tum artium, tum scientiarum, quae harum laudum sunt participes, praestantissima: quippe cum sola, & ante alias omnes, astrorum primo cursus, dignitates, tempora, atque hinc Deos ipsos etiam esse docuerit. Etenim, ne longius à religione digrediar, Moses ipse, Iudaicae conditor legis, quo nemo apud Graecos Romanosue antiquior est, festos dies omnes ab aequinoctijs & nouilunijs constituit: eos autem septenario omnes distinxit, ut numero & ordi ne Errones imitarentur. Coeli uero motus ac tempora ita diligenter obseruauit, ut cum reliquae gentes Dijs pro pter astra cultum impenderint, ipse (quod magis conuenit) astris diuino uerbo autoritatem dederit. Curiosius uero Graeci atque Aegyptij, tum Phoenices, non tamen maiore ueneratione, astrorum disciplinam sunt prosecuti. Nempe eos, qui illam inuenerant auxerantue, uiuentes quidem pro regibus habuerunt, mortuos coluerunt pro Dijs: ut sic omni studio & illorum operam & dignitatem meritis prosequerentur honoribus. Vtque de multis aliquos recenseam, nonne Trimegistus ille primo talis apud Aegyptios fuit? Berosus apud Chaldaeos? Or pheus, cuius & lyra inter astra relata fingitur, quòd mun di concentum referret: septem distincta chordis, totidem erraticarum numero.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
