# Libelli quinque xxv

Girolamo Cardano, Libelli quinque, NYMVM CARDANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xxv

Caeterum, cum hoc nectar sit, haec Deorum ambrosia, cur non merito etiam foelicissimi erunt, qui uel hoc poculi genus aut cibi degustauerint? Quamobrem necesse est Astrologiam omni alia discipli na & iucundiorem & diuiniorem esse. At uero etiam utiliorem fore quis dubitat? cum & futura si prospera sint sequi doceat, si aduersa uel uitare uel aequius ferre: nam quae diu quisque ante praeuiderit, lenius feret, etiam si minuere nequeat. Porrò quàm iucunda sit futurorum scientia, ac quàm supra dici queat gratissima, ostendit tum etiam praeteritorum, tum praesentium cognitio: quę adeò nos oblectat (quanquam haec inutilis sit) ut nihil horum causa non praetermittamus. At futurorum scientiae, cum etiam sit necessaria, & uoluptatem & utilitatem tantam, quantam nemo uel cogitatione assequi poterit, inesse necesse est. Igitur quod Ptolemaeo adscribitur, cuilibet huius artis studioso merito conuenire existimo, etenim secum dicet: οἱ δʼ ὅτι θναὴς ἐγὰ, κὶ ἐφάίμερος ἀλόταν ἄστρα Μαστθδο πυκινας ἀμφιδρομεςς ἔλικας, ουκ ἔτʼ ἐπιψάνω πεσι γαίης, ἐλὰ πὰρ αὐτῷ Ζὴνὶ διοφεφίος πὶμπλαμαι ἀμβροσίης. HIERO

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
