Latin
103
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 103
Unproofread scanNot analysed yet
&duplicem vitam egi: alteram qua anima cum corpore viuit &sensibus: reliquam, qua mens supercoelestia contemplatur. Itaque mihi sanè satis foelix esse visus sum, tametsi paupertate tanta premerer quandoque vt emptis libris ne obolus superesset: multique malè dicerent, plures etiam contemnerent. quominus miror Galenum dixisse se fuisse gloriae contemptorem. Vtque crederem persuaderi possem, si praesentis tantummondo meminisset. Verùm postquàm adiecit, &eius quę ex conscriptis libris paratur, nescio quorsum tetenderint tam immensi conatus atque labores, si glorię non cupidus erat. Illud certè contenderim eos qui opum &ho norum pręsentium adeò sunt studiosi, non solum insanos &malos, sed etiam infoelices esse. Nam &Deum, fidem, pietatem, &honestatem, vitaeque quietem, imo vitam ipsam &omnem voluptatis sensum negligere coguntur. Et cum caetera vitia morbique animi finem omnia habeant, sola ambitio &auaritia infinita sunt atque perpetua. Auarus, semper malus, improbi alij quandoque etiam boni sunt. Multum ergo his studiis debere me sentio, quae à tantis calamitatibus libera runt.