# Liber de libris propriis 103

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/103

& duplicem vitam egi: alteram qua anima cum corpore viuit & sensibus: reliquam, qua mens supercoelestia contemplatur. Itaque mihi sanè satis foelix esse visus sum, tametsi paupertate tanta premerer quandoque vt emptis libris ne obolus superesset: multique malè dicerent, plures etiam contemnerent. quominus miror Galenum dixisse se fuisse gloriae contemptorem. Vtque crederem persuaderi possem, si praesentis tantummondo meminisset. Verùm postquàm adiecit, & eius quę ex conscriptis libris paratur, nescio quorsum tetenderint tam immensi conatus atque labores, si glorię non cupidus erat. Illud certè contenderim eos qui opum & ho norum pręsentium adeò sunt studiosi, non solum insanos & malos, sed etiam infoelices esse. Nam & Deum, fidem, pietatem, & honestatem, vitaeque quietem, imo vitam ipsam & omnem voluptatis sensum negligere coguntur. Et cum caetera vitia morbique animi finem omnia habeant, sola ambitio & auaritia infinita sunt atque perpetua. Auarus, semper malus, improbi alij quandoque etiam boni sunt. Multum ergo his studiis debere me sentio, quae à tantis calamitatibus libera runt.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
