# Liber de libris propriis 11

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/11

Sequenti anno Rector Academiae dictus sum, genio indulsi assiduè, meumque morem sequutus aliquam mihi methodum, & de hoc constitui. Conscripsi itaque farraginem quandam De ludis, quam successu tem poris in quatuor libros digessi: quorum pri mus perfectus est De ludo latrunculorum atque aliis, qui sola industria egent. est foliorum centum: folia intelligo similia his, quae sunt librorum de Subtilitate, impressione Basiliensi. Initium operis, Non per vitio alcuno. Est enim materna lingua scriptus. Secundus est De ludis, qui à sola fortu ua pendent, cuiusmodi Alea, Primeraque, de qua folia xx. estque pars ea perfecta. Ter tius est De ludis, qui ex fortuna & occulta industria pendent, vt Trapola, Triumphique. Quartus est De ludis pendentibus ex fortuna, apertamque industria, velut fritilli ludi plerique. Ad voluptatem haec scripta sunt. Dicebat ille, Arcus & arma tuae tibi sint imitanda Dianae. Si nunquàm cesses tendere, mollis erit.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
