# Liber de libris propriis 111

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/111

Vt quisque possit verba conferre, ac videre temeritatem, ne dicam, an stultitiam: qui hominem accusat de eo quod nec ille vnquam cogitauit. Itaque non solum ob hoc, sed ob ea quae de ve na aiuga scripsit, existimo hominem hunc egregiè mentiri, vt in caeteris, quae si vera essent non essent contemnenda, velut mendaci viro fides non adhiberi debeat. Nam seu prudens mentitur, seu non assecutus est sensum, seu oscitanter legendo deceptus est in tam clara re, quid sperandum est de aliis? Tertius fuit Rondelletius, vir Gallus: qui nacta occasione vno ex loco multis modis nos accu sat. Huic ignoscendum, qui Aristotelem & Galenum non vno in loco, vt me, sed in pluribus sigillet. Quod consilium modo verecunde fiat, & non aut contradicendi studio, aut inanis cuiusdam glorię, haud improbo. Sed tam pauci id ingenuè faciunt, vt multo pau cioribus & merito etiam res haec benè cedat.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
