# Liber de libris propriis 112

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/112

Existimant forsan hac in parte nos imi tari, sed longè aberrant plerique, nam nos vt principia rerum statuamus, in vno vel duobus ad contradicendum Aristoteli & inuiti descendimus: tam firmis verò rationibus, tam claris experimentis, tot etiam con sequentibus, vt non dubitem apud posteros nostram hanc opinionem, in qua ab Aristo tele dissidemus, plusquam probabilem futu ram. Et tamen id tam verecundè, vt nemo nobis, quantumuis addictus Aristoteli, possit succensere. Sed, vt dixi, credamus haec omnia syncero animo ab illo facta, vt veritas elucesceret. Quid causae est, vt nos accuset, vbi literam videt manifestè esse corruptam, vt ipsemet fatetur dicta mea quaedam repugnantia continent, quomodo igitur in quatuor versibus, nisi prorsus desiperem, vult me mihi repugnare: Par igitur erat contextus corruptione cognita ad me scribere, non tot ex vno sibi fingere soloecismos. Quod enim echeneis echineus non esset, apertè declaraueram: quodque torpedo à remora dif ferret. Sed vir gloriae cupidior ansam damnandi arripuit libenter.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
