Latin
116
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 116
Unproofread scanNot analysed yet
Nam nullibi melius docebitur, quam reconditè quàmque altè repositae fuerint sententiae ve terum, cum in illis explicandis neruos omnes intenderimus. Quamquàm forsan par labor in commentariis ipsis planè intelligendis relinquatur. Quam rem viri eruditi intelli gentes &quanti sit laboris &artis, plus iam mihi in re literaria tribuerunt, quàm ego exposcere verecundè ausus essem. Etenim cum nostris inuentionibus sensissent se non parum in scribendo iuuari, iuuabunturque Deo dante multò magis in posterum, cum, vt ex ordine editorum librorum liquet, minus vtilia &minus elaborata prius ediderimus, seu dissimulent, seu praetereant, pauci tamen sunt qui non malint in re adeò manifesta potius fateri debere se nobis, quam furti nomine notari. Sed iam hos criticos viros mittamus, neque enim illis, sed solum veritatis studiosis scribimus, &ad ordinem reuertamur. Propositum enim nobis ab initio fuerat rationem nostri instituti reddere. quod sanè, qui nostra legerint, laudabunt: neque ob id illis scribimus, sed eis tantum qui fructum aliquem gloriae &diuitiarum ex tantis labori bus reposcunt: tanquàam quae hic habentur aut haberi possunt, possit &nostra esse: cum tamen non ita sit. Sed postquam exemplis id comprobare conantur.