# Liber de libris propriis 121

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/121

Vt habeant qui velint sua praedia villasque, & arcas nummis plenas, non tamen nisi vno se debunt equo, vnoque in lecto dormient sepulti veterno, obrutique Chao, poena inexpiabili. Verum de scriptis posteri iudicabunt, vnum hoc satis sit praeclaram mihi famam in artis operibus hac conscribendi assiduitate peperisse. Sed rem ipsam, prout gesta est enarremus: atque publicè recitemus quaecunque acta sunt. Illud primum praemonentes omnia haec quae subiungam in ciuitate nostra, Mediolano scilicet, facta fuisse: superesseque plerosque: vt si quid falsum adiicerem, meritò à tot aemulis coarguerer. licentia etiam hac illis praestita, vt si vel aliquid horum falsum inuenerint, aut amplificatum, aut aliter gestum quàm hîc subiunxero, exi stiment nihil omnino gestum: meque in omnibus non solum mendacem esse, sed egregium sycophantam. Verum non omnia expedit enarrare quae mihi supra fidem euene rint, imò ne decimam quidem partem. Praetermissurus sum etiam quaecunque mihi extra vrbem contigere. Videntur etiam quae facta sunt non absque numine peracta esse Nam praeter viros probos & modestos neminem ex deploratis casibus sanare potui.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
