Latin
124
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 124
Unproofread scanNot analysed yet
Poterat autem fortuna quadam contigis se videri, si non paulò post patruelem Aloysij Palatij Iurisconsulti egregij intra quinque dies liberassem. Haec tamen licet ita contigerint à cura illorum, qui similibus morbis detinentur, quantum possum, abstineo: non quod sint adeò contumaces, sed quod nesciam vnquam quando dicere tuto possim me illos curasse. 5 Dum verò sub porticum portae Tonsae essem, venit ad me faber lignarius, conquestusque est quòd filius ei tabe mortuus esset, duos ve rò, ni fallor, haberent qui eodem morbo laborarent, quos facilè sanaui. 6 Venerunt &alij, similiterque curati sunt. Sed dibzy G Google Sed ex hac fama motus Hieronymus Tibol dus mercator, cum iam diu langueret in lecto, multumque sanguinis &saniei expuisset, cum febre lenta aliaque putrida deductus ad extremum ossibus solum superstitibus, misit ad me, relictisque aliis medicis cu ratus est. pinguis quoque factus in admirationem omnes qui cum agnouerant traxit filiamque paulò pòst suscepit.