# Liber de libris propriis 13

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/13

Eius vtilitas est sic morbos curare, vt si aliis sint coniuncti, eis non noceas, aut etiam prosis. Vix attinget hic liber folia centum. Scripsi & Epidemia, orsus ab anno M. D. XXVI. vsque ad annum M. D. xxxiij. quorum initium est, Anno M. D. XXVj die xxiiij. Septembris, quae mihi natalis fuit, contuli me in Saccense oppidum. magnitudo libri foliorum xxxvj. opus satis inconditum. Ibidem conscripsi libellum De peste, qui 8 interiit cum esset absolutus. Alium De pituita inchoaui, cui coniunctum fuit opus De Re venerea: sed ambo hi libri corrupti sunt vrina felis, Conscripsi etiam libellum Chiroman10 tiae, quem postmodum in libros De Rerum varietate transtuli. Post modum, vxore ducta, redij in pa11 triam mense Februario, anno M. D. xxxiij. valetudinarius, pauperque. Et vt medicorum oppugnationem deuitarem Gallaratum me contuli. Conscripsi ibi spatio xix. 12 mensium librum de Fato. foliorum nunc est exx. nam ter auctus est.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
