# Liber de libris propriis 136

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/136

Tum mecum re cogitans dicebam, cum morbus Clauenzani non leuetur, ex cerebri imbecillitate esse debet. Nam Auicenna dicit tales non curari. quid igitur si experiar imponens dropa cem capitis sed quid ages, inquam, & quando? deliberaui igitur duo alia medicamenta adiicere: quaero in ciuitate. nam difficilia erant inuentu: inuenio apud vnum solum. iubeo confici medicamentum. erado capillos. applico sequenti die postridie reuertor. inuenio libras duas aquae effluxisse per sutu ram coronalem. admiramur omnes.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
