Latin
14
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 14
Unproofread scanNot analysed yet
Initium verò illius est: Omnes qui scribendo gloriam consequi se posse sperant. Diuisi eum postmodum in quatuor libros. Sed libet tabulam non solum librorum, sed etiam capitum ipsorum subiice re, quod etiam facturus sum in quibuscunque clarioribus voluminibus. Ea autem est: TABVLA LIBROrum de Fato. Liber primus de Fati cognitione &Demonstratione. 1 De modo procedendi in hoc libro. 2 Quid sit fatum. Ea quae fiunt, quatuor modis fieri. 4 Demonstratio firmissima ostendens omnia Fato fieri. Quae sunt, quando sunt, necessariò sunt. Differentiae rerum, &necessitatis. 7 Quae fiunt, à causis numero finitis neces sariò fieri. 8 Omnia agentia naturalia vltimo conatu effectus suos producere. 9 Quae ab appetitu &ratione reguntur, eadem Fati lege teneri. 10 Quascunque causas propositas effectum sibi proprium producere. 11 Ratio prima Fatum esse suadens, sumpta a Dei scientia. 12 Ordinem tribus modis dici. 13 Ratio secunda suadens Fatum esse, à futuris sumpta. 14 Ratio tertia suadens Fatum esse, à Fati substantia sumpta 15 De quinque significatis huius nominis Fatum non propriis. 16 Autoritates Fatum confirmantes, &communis consensus de illo, &de tribus Parcis. Experimentis probatur Fatum esse. Fati quatuor species iuxta modorum numerum quibus fit. Fatum duplex ratione originis. Si Fato aliqua non fiant, nihil prorsus Fato fieri. Fatum esse non solum necessarium, sed