Latin
142
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 142
Unproofread scanNot analysed yet
Media autem hyeme Protasium Roellum, &lacobum Zampanam sa cerdotem, ambos senes cum tumidis cruribus difficultate spirandi laborantes, ita curaui, vt &ipsis &aliis omnino sani viderentur: manserantque multis mensibus, sed cum ex mala victus ratione in eosdem mor bos incidissent, duo senes à me amplius sanari non potuerunt: iuuenis diu reluctatus morbo nunc viuit. Itaque in his me grauiter peccasse intelligo, qui post tam graues mor bos, &in quibus iam eò peruenerant, vt destituti à medicis nihil residui haberent, nisi vt efflarent animam, non imperauerim exactam viuendi normam, saltem vsque ad annum.