Latin
145
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 145
Unproofread scanNot analysed yet
Laborabant vxor ac filius Bartholomer Cressi Pistoriensis ciuis, iam septem mensibus duplici quartana filius, mater difficultate intestinorum, curatique diu à duobus clari nominis medicis cum nihil profecissent, ad me venit ipse Bartholomeus. incredibile est quanta celeritate illos liberauerim. Atque haec in dies exempla adeò augen. 34 tur, vt nunquam si ea prosequi velim, me vi uente finem facturus sim, cum maiora perpetuò succedant. Nam &nuper Petrum Antonium Besucium sub hyeme ab arthritide difficillima, &in qua alij diu perperam fatigati erant, breui liberaui. Et Io. Dominicum à melancholia in tribus diebus. Multa quoque alia supra fidem diuino, vt video, afflatu, &mihi supra spem contingunt. Itaque si velim hanc historiam pro sequi, quotque podagricos medicamento illo meo tetrapharmaco curauerim, vt postea non redierit morbus, aut si redierit, leuissimus, quotque comitiales, stupidos, frigidos, doloribus ventriculi, vteri, intestinorum, ramicibus diuturnis laborantes, aliisque diffi cillimis morbis, veluti etiam cephaleis &diabete, diuinoque quodam praesidio, tum vri gine meiendi nouo &admirabili inuento, atque in angina duobus praesentibus auxiliis ac certis, necnon alui profluuio sanatos adiicere velim, adeò vt in contumeliam appellent me incognitorum morborum medi cum, quasi non curandi ratione praecellam, sed quia solus cognoscam, solus etiam liberare eos possim, nullus propemodum erit si nis.