# Liber de libris propriis 147

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/147

Duas memini me aliquando mulieres cu rasse, quarum alteram ascite constabat labo rare, adeo vt toto anno in lecto cubare non potuisset, aqua spiritum cohibente: alteram quam elephantiasim pati dicebant, sed has mitto: nomen enim excidit. Bartholomeum autem Marianum qui phthisi laborare existimabatur hoc eodem, quo & illas, anno, quamquàm pro deplorato relictum morbi intellecta sede intra xx. dies liberaui. Franciscum etiam puerum duodecim an norum filium Philippi Peragalli, sed hunc cum alio medico hecticum, asciticum, lepro sum, putridaque febre laborantem sanauimus, quòd socius ille non solum eruditus, sed etiam veritatis, vt videbatur, amator esset. Denique & ab imminenti caecitate An iss. tonium Comitem, & Antistitem Boromeum. sed hic iam obiit. innumerosque alios è lon gis insanabilibus morbis. Elysabetam Pagnanam patritiam mulieren difficultate spirandi laborantem, perfectè i quamuis & senem, & multis annis conflictatam sanaui, & nunc illa iucundè viuit.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
