Latin
148
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 148
Unproofread scanNot analysed yet
Ex tremore Maffium de Adobaris in xv diebus, E strumis puerum in domo Andreae Cre monini auritextoris. Filiam cauponis Pauonis ex tympanitide. Bernardum Gemmarium è lapide auellana non minore in quatuor diebus, erat autem renalis. Ex diabete filiam Palauicinae, quae habitat in foro piscario. Ex vteri antiquo dolore, vxorem pharmacopolae trium tibicinum atque in perpetuum sanaui. Viuit enim: &iam anni ferme viginti pręteriere. Ex conuulsione (idest crassis humoribus) diuturna, ex qua collum iam peruersum erat, sororem Antonij de Laude. Ex sanguinis mictu Antonium de Caio in domo Antonij Maioraggij. Erat enim aduena. Ex aqua in oculo, Bartholomeum Tornerium. In acutis verò non minor affulsit fortuna, cum vix è trecentis vnus ex febre antequàm in Scotiam irem, in manibus meis periret. Post reditum è Scotia aliquanto plures quàm antea solerent, obiere. In vniuersum autem ex articulari morbo quantumuis difficillimo neminem curaui, qui non perfectè sanatus fuerit. Vt si deploratos ex hoc morbo velim enumerare, plusquam centum sint.