# Liber de libris propriis 149

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/149

Ex phthoc autem eorum qui curati sunt; nemo praeter Catium vltra sex annos super uixit. Itaque si ad foelicitatem medendi respicio, haud piget fortunae meae. quandoqui dem videam Galenum tam paucorum meminisse quos ex deploratis morbis sanauerit. In libro enim de praedictione ad Posthu mum meminit Eudemi senis in hyeme a tribus quartanis curati, & vxoris Boethi, cuius morbum reliqui medici ignorare videbantur, Tum Demadis Rhetoris & fami liaris Charilampi cubicularij, sed horum duo rum casus haud insignes fuisse reor. Meminit & iuuenis eius, decimo artis curatiuae, quem Tessalici medici inedia penè perdide rant, & fermè tota haec summa in tres redigatur. Verum Galenus non tantum curandi arte, quantum scientia dissectionis & praedicendi inclaruit. Admirabilem enim in hoc genere fuisse scripta eius de pulsibus tam egregia testantur. In curando vero si maiora exempla edidisset vir gloriae cupidissimus, qui toties de praedictione gloriatur, quique etiam minima scriptis suis inseruit, existimant aliqui non praetermissurum fuisse.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
