Latin
150
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 150
Unproofread scanNot analysed yet
Ve rùm conscripsisse multa talia credo, atque etiam maiora in libris de cura vniuscuiusque mor bi propria, sed hi libri magna humani gene ris iactura, vt reor, periere. Verumtamen neque ipse eum tam illustri sapientia &eru ditione egregiisque factis artem ipsam ab in iuria tot nebulonum &sycophantarum vindicare potuit. Iacebat enim gloria artis vt etiam nunc. Proptereà conqueritur tertio Methodi medendi hunc in modum: Itaque nos quamquàm à principio recusantem, orando tamen impulistis vt omne hoc opus tractando susciperem: quod Deos precor aliis quoque hominibus sit vsui. Certè minimam spem habeo propter eum qui nunc re gnat, bonarum artium contemptum, diuitiarum verò ac existimationis &ciuilis potentiae admirationem. Foelicior fuit quòd Caesari aliquando placuerit. solet enim dici, quòd principibus placuisse viris non vlti ma laus est, quamquàm haec obsequij, ambitionis, astutiae, ac fortunae cuiusdam benignioris argumenta potius sint, quàm excellentiae artis. Nihil tamen mirum est de Galeno, quòd ab Antonio vocatus. Is enim solus inter omnes imperatores philosophus extitit. Qui &omnibus eruditis fauit.