Latin
155
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 155
Unproofread scanNot analysed yet
Is nanque Indica lue aliquando cum laborasset, correptus est febre lenta, qualis solet affectos illo morbo comitari. atque ita sensim in hydropis genus illud inci dit, quod vocant Tympanitem. Aderat &alius medicus: cunque maxima diligentia. ab vtroque curaretur, nihil tamen proficiebat. Mulieres assistentes &amici collaudauerunt quendam alium medicum turgidum &gloriosum: &vt fit cum res ad vota non succedunt, facilè obtinuerunt vt supernocaretur. Is vt conspexit hominem diuitem, &liberalem, simulque quòd inuideret mihi tametsi inueni, existimauit è re sua esse vt me abacto praeda solus potiretur. itaque sta tuit vt coram omnibus Genuensibus nobilibus contra morem &decreta Collegij verba faceremus. Inuitauit autem, vt credo, illos, nam alioquin non tam communi consensu praesentes adesse potuissent ad audien dum quod instituerat. Adueniunt itaque, &prior ille, cum dixissem demonstrassemque morbi genus, rogat autoritati suae consulens, licet iunior esset, vt vltimo loco ei dice re liceret assensus est senior. quid plura? Vt tum solebant ambo in vnum consenserunt, scilicet in aegri perniciem, vt me exploderent. Ita sunt mores hominum. Tunc senior laetus pronuntiat salutem futuram die sequenti, multaque alia addit amentium more. itur deinde ad aegrum. ibi multa gloriatus pollicitusque dicit communi consensu statutum, vt medicamentum sumeret, rogatque me an verum sit. ego qui mentiri non didici, respondi placuisse hoc maiori parti. Intellexerunt astantes, intellexit &aeger, rogat igitur aeger me an medicamentum sumere debeat? fidebat enim plurimum mihi.