# Liber de libris propriis 17

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/17

tentiae non erunt, nec omnis homo aptus erit risui. 19 Ratio decima, quòd si fatum ponatur, futura proximiora non erunt certiora contra sensum. Ratio vndecima, quae docet non posse demonstrari fatum esse, quia volun tas corrupta potest odisse bonum, & eli gere deterius. 21 Ratio duodecima aduersus fatum ab autoritatibus philosophorum sumpta. Ratio decimatertia aduersus fatum sumpta à communi consensu, & maximè prudentium virorum, & eorum qui existimationem apud homines magnam habent. Ratio decimaquarta, quòd credulitas fati inutilis sit actionibus. 24 Ratio decimaquinta, quòd fatum diuinationi, propter quam inuentum est, sit inutile. 25 Quòd Astrologi, seu fatum sit, seu non, non possunt certè praedicere futura. 26 Quomodo diuinatio stante fato vtilis esse possit. Liber tertius de generalibus consecutionibus ad Fatum. 1 Diuinationem omnem à fato pendere, & quòd triplex eius genus sit. 2 Prodigia quomodo futura doceant. Prodigia debere his, de quibus sunt, pro portione respondere. Prodigia quae significant, & quae sunt inania. Prodigia cur à lege nostra reiiciantur. Cur quaedam, quamuis maxima, absque prodigiis fiant. Modi meliores futura praeuidendi. Praesagia ex Astrologia. Aliqua singularia comparata ad aliquas

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
