Latin
175
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 175
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quantum ad ozimum attinet, in referendis ipsius facultatibus ita inter se dissentiunt Dioscorides, Galenus, &Plinius, vt nullo pacto illorum sententiae conciliari possint. Sed de his nunc satis. Denique mandauit IEAR, vt tempus tibi constituerem mensem lanuarium, quo veluti stato &con ducto die Lutetiam venias. vereor certè ne hyemis iniuria veniendi opportunitatem remoretur, aut voluntatem adimat. Sed occasio quae Hippocrati praeceps est, facit, vt vrgeam. Vale, vis excellentissime. D. O. M. te diu incolumen seruet, &genium tuum ad scribendum in dies extimulet, vt rei medicae literarumque bonarum studiis diu prodesse possis, &nominis tui hac ratione immortalitatem comparare. Edenburgi xxviij. Septembris. M. D. L. I. Haec Gulielmus Casanatus Medicus sanè cruditus, de quo in commentariis astronomicis mentionem fecimus. Iraque persuasit, vt irem: petij autem solum cc. coronatos, pro viatico Lutetiam vsque ibi enim Archiepiscopum esse existimabam, sed non aderat. vbi igitur literas nostras accepisset, statim iussit numerari pecunias accessi ita que Lugdunum. Alibi autem quomodo regesta sit, enarraui. Illud sane admiratione dignum, cum nunquam mentitus sim, istam qualemcunque bonam fortunam tamen ex mendacio ortam fuisse. nam neque verum erat me phthoe laborantes sanasse.