Latin
178
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 178
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsit is ad te satis amplè iussu meo, de mei ipsius tem dibzy G Google peramento, morbi origine &progressu, omnemque fere eius rationem tibi meo iudi cio ob oculos proposuerat. Sed quoniam hoc etiam ipsum haud facere satis videbatur, quo hoc quicquid est negocij, facilius, fidelius, ac foelicius exequeremur, dictum nostrae valetudinis studiosum &fidelem ministrum tibi destinauimus, ex cuius sermone mutuaque collocutione spero tibi meam morbique vniuersam rationem ita perspectam fore, vt postea nihil ad absolutam eius cognitionem merito possis desiderare. Nihilomi nus, quia vt ait Poeta, Nec retinent patulae commissa fidelius aures, Quàm quae sunt oculis subiecta: &quę cernuntur certiora sunt, quàm quae audiuntur, inuentaque (quod prudentissimè dicis) in inuentorum ipsorum manibus mirum in modum relucent, hoc vnum pro singulari tua humanitate atque erga nos capta beneuolentia contendo, vt qui Lutetiam scripta tuis literis conditione venire destinaueras, Scotiam quoque qua vo les conditione adire semel statuas. fidem pu blicam, viaticum, comitatum praestabit qui has perfert, dabitque, si quod pactum inter te illum initum fuerit, P. Franciscum Re stam aut alium trapezitam. Mediolani spon ore. Hoc denique vnum tibi, Cardane optime atque eruditissime, pollicebor recto pe ctore, nullam te temporis vel laborum iacturam facturum, non mediocrem autem facultatum prouentum, maximum honoris famae atque existimationis fructum inde con sequuturum. Quare tibi persuadeas velim ύπτε. me longè plura velle, &posse praestare quàm polliceri.