Latin
182
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 182
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc non tam certum est, vt affirmare ausim de pecuniarum multitudine vbi verò in patriam sura reuersus, penè biennium intercessit ex quo nullas literas ab Archiepiscopo accepi. Itaque illum vel mortuum vel bellis impli citum, vel pertaesum aduentus mei rebar. Tandem post biennium vix vno mense exacto, quod tempus ipse sibi ad scribendum pręscripserat, aduenit vnus ex suis intimis cum his literis: Binas tuas literas accepi superioribus mensibus mihi etiam gratissimas per quendam Angliae mercatorem, alteras verò per dominum Episcopum Dun Rordensem, vnà cum balsamo indico. Postremas tuas literas accepi à Scoto cum elegantissimis tuis commentariis in difficillima opus Ptolomaei. Quibus omnibus amplo &abundè ter quater responsum est. Per multas enim ad te dedi literas: incertum mihi tamen an tuas in manus deuenerint. Nunc autem famulo tibi noto Romam profibiscenti man daui, vt excellentiam tuam inuiseret, &meo nomine salutaret, gratiasque ageret nedum de tuis munusculis variis &gratissimis, sed etiam de sanitate magna ea parte restituta, morbo propemodum depulso, viribus auctis, stis, vita denique quodammodo recupenata, Ista namque omnia atque corpusculum ipsum ribi acceptum fero.