# Liber de libris propriis 183

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/183

Quandoquidem a tempore tuorum medicamentorum tanta arte & dexteritate praescriptorum & compositorum, morbus ille mihi peculiaris & rarius & leuius multò me inuasit: quandoque enim accessiones solitae vix in mense semel, aliquando verò bimestri spatio me opprimunt. Nec tum quidem vrgent, neque premunt more solito, sed solummodo persentisco le uissimè. Ingratitudinis vitio me insimulari liceret (quemadmodum ingenuè fateor) si ista tot & tanta beneficia non recognoscerem, & gratias referrem. Sed iam epistolam ad te mitto viuam (nempe hunc Michaelem) idcirco oro, ex animoque precor excellentiam tuam, vt si vsui tibi esse possim ope, opera, aut opibus, isti renunciaueris: qui me quamcelerrimè certiorem faciet. id vbi ego resciuero, in promptu rem factam esse existimato. Pręterea Dominus Gulielmus Ca sanatus medicus anno superiore lares inuisit paternos, neque adhuc reuersus est. Vir sane multis nominibus & honore dignus, cunisque necessitudo & cohabitatio iucun da fuisset. Multum tuam tamen excellentiam praemonere volo atque obsecro, ne à munere scribendi solito mihi deficias, & ne seiunctis corporibus, animi fiant disiuncti, sed praesentes perpetuò. Famulos & tuos dome sticos meo nomine salutatos opto. Vale, ex nostra Metropolitana sedem Sancti Andreae kalend. Octobris. M. D. LIIII. Has ipsemet Archiepiscopus scripsit. ego verò curaui vt adiicerentur, quoniam scio multos & iuremerito de exitu rei dubitasse.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
