Latin
21
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 21
Unproofread scanNot analysed yet
quo tota fati lex pendet, &in quo comprehendatur: &operis totius con clusio. Docent autem hi libri specialiter futura in singulis regionibus, hominumque sortem. Atque inter reliqua illud praecipuum est, non posse Italiam vnquam decem annis continuis sine bello magno esse. Et quamuis de Fato multi scripserint, velut Cicero, Alexander, &Pomponatius: Cicero tamen, vt cuius non esset professio, ornatius quàm verius scripsit: nec ea tractatio completa ad nos peruenit, sed ex duobus libris primus tantum: Alexander malè: Pomponatius tenuiter: nemo sufficienter.