# Liber de libris propriis 22

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/22

Verùm tractatio illa adeò vtilis erat, vt praetermitti non pos set. Nam fortes nos facit ad calamitates perferendas, prudentesque reddit eos qui felices sunt, dum norunt omne bonum & omne lumen datum esse desuperLibros quoque de Astrorum iudiciis, quos nouem post annis edidi ter auctos, nunc verò redegi in decem. Primus est de principiis artis astronomicae pertinentibus ad motus & naturam syderum. Secundus de principiis artis praedicendi. Tertius de tabulis necessariis, earumque vsu. Quartus generales regulas iudicandi continet. Quin tus de aëris mutationibus. Sextus de fame, bello, peste, ac similibus. Septimus de genituris. Octauus de directionibus. Nonus de reditibus. Decimus de exemplis ducentarum geniturarum. Initium operis est, Hoc totum quod nos ambit. Folia continet circiter ducenta. Hic liber se habet ad Ptolomęi commentaria, velut Epidemiorum libri ad libros aphorismorum in medicina. Est autem dilucidior commentariis. Tunc etiam librorum de Rerum varietate farraginem inchoaui, sed adhuc quorsum non intelligebam. Cum verò parum esset mihi eò eunti, totum tamen illud parum consumptum erat.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
