Latin
23
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 23
Unproofread scanNot analysed yet
Sed valitudo restituta, viresque confirmatae, &filio auctus eram. Itaque quasi è scopulo inaccesso me praecipitaturus in mare, decreui in patriam redire anno M. D. xxxiiij. mense Octobris. Tum exigua spes affulsit. munus enim mihi delegatum est profitendi festis diebus Geometriam, Arithmeticam, &Astrologiam, minimo ta men honorario. Et illud etiam minimum suasu cuiusdam amici egregij praefecti xenodochij imminuerunt: ita cum huius recordor, in mentem venit fabellae illius Apuleij de annonae praefecto. Sed transeat hoc cum aliis. Fatale enim mihi est à nullis deterius habere, quàm à ciuibus meis &amicis. Erat hoc legendi institutum ex testamento patricij cuiusdam nostri Thomae Plati. Vt verò magis audientes allicerem, pro Geometria Geographiam, pro Arithmetica Archite cturam docebam. Hinc occasio nata conscribendi quinque volumina. Sed non tam occasio fuit quàm somniorum monita. Quid autem acciderit, dicere non grauabor. Vix tres aut quatuor menses lapsi erant à tempore reditus in patriam, cum sub aurora nocte quadam videbar iuxta montis radicem cum toto humano genere, pueris, mulieribus, viris, pauperibus, diuitibus currere.