# Liber de libris propriis 24

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/24

Erat mons mihi à dextra anteriore parte vitibus arescentibus sine fructu, quales sub Autumno esse solent, consitus, reliqua medietas, quae mihi à tergo relinquebatur virens tota, sed sola erica squallida etiam velut per hyemem esse consueuit. Itaque tam concitati cursus & tantae multitudinis mecum currentis causam requirens, simul & quò curreremus, interrogans, respondit è sociis vnus, Ad mortem: haec vox adeò me exterruit, vt protinus montem, stipitibus vi tium innixus, ascenderim: nam altera parte lubricus admodum & arduus nimis erat: cum verò pergerem vltrà quasi euasurus, tam ingens periculum statim post verticem, ad quem iam conscenderam, voraginem obscuram & tetram, adeoque profundam conspexi, vt vel sola illius memoria me perterreat: nec vnquam eius absque horrore, quanuis per somnium res visa mihi sit, recordari possim. Itaque conuerso itinere per mon tis verticem, qui planus erat, retrocedens, herbida ac squalida illa parte paululum iam processeram, cum offertur mihi casa rustica vnico tugurio, atque eo ex palea sordida confecto, quales apud nos solent esse agrico larum pauperum: simulque puer pallidulus annum agens circiter xiiij. cinerei coloris, sago indutus, quem ego manu apprehendens simul & ingressus, tugurioli & somni j finem feci. Intellexi ex hoc somnio me ad immortalitatis curam erigi.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
