Latin
25
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 25
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò animus adeò euiluerat, spesque ipsa defecerat, vt diu, quid somnium significaret, interpre tari neglexerim. Credidi tamen in spem praeter spem, vt sacra scriptura dicit, &qualicunque modo conscribere aggressus sum libros spe quadam quasi edendi, cum nulla affulgeret. Hoc tamen somnium, velut initium nostrae gloriae, si qua omnino est, eritve, in ectypis ex aduerso imaginis meae depinxi. Interpretor autem ipsum sic: nam à numine eo, à quo seruatum me saepius manifestè vidi, immissum existimo: omnes mortales naturae impulsu ad mortem properant, interitimque non solum praesentis vi tae, sed &famae: consuluit genius vt ad virtu tis montem ascenderem is erat: vitibus, id est, vita plenus, absque fructu tamen, &absque voluptate: quoniam frondes aridae erant. Ascendi laboriosè, idque ob paupertatem reliquaque impedimenta, futurum demonstrauit. Vitis tamen denuò frondescit, &fructum parit, subsequentium saeculorum gloriam, alternamque vicissitudinem osten dens.