Latin
27
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 27
Unproofread scanNot analysed yet
Inde Arithmeticam artem conscripsi 15 Ixviij capitibus contenta, in cuius titulo va riatum est, sed causam alibi declarauimus, eam tamen cum in opus perfectum transtulerim, praesentibus non annumero, tametsi edita sit. Sphaerę etiam commentarium edidi: ita 16 vocari solet opus quod à Sacrobusto conscriptum est. Extant haec, velut &duo alia in primos Vitrunij de Architectura, quae sunt 17 apud Ferrarium. Destinaueram opus perficere: sed commodius visum est vt res potius sectarer, &quae tractassem, in libros de Varietate Rerum atque de Subtilitate traducerem. Simili modo etiam interpretatus sum primum ac septimum Geographiae Ptolomaei librum, quae commentaria &latinè ex18 tant, &materna lingua à principe Istonij eleganter conuersa. Tunc etiam libros de circulis Sphaericis, vmbris, atque ponderibus: sed rem à Monteregio peractam inueniens, destiti, solumque quaedam fragmenta supersunt de ponderibus, &vmbris. Hucusque multa paraui, sed nihil editio ne dignum.