# Liber de libris propriis 28

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/28

Vidi autem per somnium librum tribus coloribus depictum, qui mihi à patre ostendebatur, delectabantque me non solum colorum varietas, quippe rubro, viridi, aureoque distinctus erat, sed etiam multò magis res tractata: iamque coeperam libros hoc argumento de Varietate Rerum inscribere, ordinare, atque perficere: cum interim Ludouicus Ferrarius in domum venit. is adhuc puer conscripsit hos libros. Quo tempore, vt etiam in medicina aliquid scire vide 20 rer, librum De malo medendi vsu confe21 ci, & alium adiunxi, cuius titulus erat, Quod nullum simplex medicamentum noxa caret. Initium prioris est, Medicam artem antiquis temporibus: posterioris, Multos ego vidi medicos amborum magnitudo folio rum xvj. Porro in his duobus libris propositum erat damnare quae perperam agunturvitiaque indicare, sed deerat occasio edendi. Itaque forte fortuna aliâs cum in academia essem cum nemine contraxeram ami citiam, nisi cum adolescentulo quodam pal lido, qui vltro ad me accessit, cum & ego, fatis ita volentibus, cuperem illius amicitiam, aliorum autem ditiorum ac potentio rum aspernarer, ita is mihi adhaesit, vt cum alio prorsus nesciret omnino viuere.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
