Latin
29
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 29
Unproofread scanNot analysed yet
Mortuo patre factus est dominus tabernae typographicae, multorumque praelorum, vt certè videantur omnia nostra à quodam numine directa. Huic igitur aperio consilium meum, libenter suscipit onus, inquiens: hoc paruum est quod proponitur, etiam si tota impensa peritura sit, tui gratia imprimam. Existimo tamen non magnam iacturam me facturum: haec ille. Atque meritò suspicabatur cum ab omnibus contemnerer &oppugnarer, in ar tis autem operibus negligerer, cur erat vt alios docere vellem? Sed altius latebat fati mei consilium. Imprimitur liber, atque hic primus est editorum Ixvi. continebat abusus: secundo cum ab iisdem imprimeretur, centum complexus est. Pręcipua in eo sunt lasseris vires: praeceptum quod non agendo semper minus peccatur quam quippiam perperam agendo: Quanta occurrant conside randa rectè agere volenti. Exceptus quoque est à multis alacri animo, cessitque res aliter quam sperabatur. Sed &longè aliter com modum, quod expectabamus ex illis libellis. nam non paruam retardationem attulit ad gloriam in arte consequendam.