# Liber de libris propriis 30

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/30

Nacti nanque aemuli ex argumento libri occasionem, dicebant, Nunquid modo dubitatis hunc insanire? aliumque medendi modum aliamque, quàm nos, medicinam profiteri, cum in tot rebus ritum nostrum accuset? Itaque meritò, vt dicebat Galenus, qui tot insanientibus contradicere niteret, insanire visus sum: cum enim necessarium esset me vel illos aberrare, quis mihi crederet contra tot probatos vsu viros, diuites, senes magna ex parte, nec mediocriter eruditos, cultos vestibus, ornatos moribus, facundia vulgari praeditos, amicis atque affinitatibus potentes, auraque populari in sublime elatos, inde, quod maximum erat, tot artibus ad cauendum ad fallendumque instructos. Ego verò pannosus, ita vt mihi non conueniret illud, Vestibus inquam homini surgit bona fama decusque. Itaque egregio hoc meo inuento penè fame perij. Sed audi aliud. Contigit autem hoc anno M. D. XXXV. medebar Comitem (ita vocant dignitatem quanda) Camillum Boromeum sanaueramque à morbo satis graui, & cui alij opem afferre non potuerant: ille non admodum tunc liberalis in me fuerat, quòd pernoctare alio in morbo apud illum, vt reor, noluissem. itaque deserui hominem.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
